Epistola I ad Corinthos*

Caput 10: Versus 14

Propter quod,etc. Quia sola sacramenta non salvant, et quia qui cadit punitur, et quia auxilium Dei non deest, fugite ab idolorum cultu. Vel, ne comedant sapientes idolothyta cum offendiculo infirmorum, quibus idololatrae viderentur. Vel, ne ipsi infirmi idololatrae sint, et ut fugiatis loquor altum aliquid quasi prudentibus, et ideo diligenter dijudicate. Vel. modo loquor infirmis, ut supra prudentibus.
(* Traductions européennes)